Filippica VII - Centro Studi Rubicone - dBlog piattaforma CMS Open Source per Blog

RubicOnLine

Centro Studi Rubicone

...

design by

Roberto Marone

powered by dBlog CMS ® Open Source

 
\\ Home Page : Articolo
Filippica VII

di Marco Tullio Cicerone

Quorsum haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint, nondum scimus. At vero excitati, erecti, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. Omnia fecerit oportet, quae interdicta et denuntiata sunt, priusquam aliquid postulet, Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit, ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit nec propius urbem milia passuum ducenta admoverit, fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. Haec si fecerit, erit integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit.

Link al testo completo

Articolo Articolo  Storico Storico Stampa Stampa
I commenti sono disabilitati.